- PANTHERINAE Mensae
- PANTHERINAE Mensaememorantur Plinio l. 13. c. 15. Mensis praecipua dos in vena crispis, vel in cortice variis; illud oblongô evenit discursu, ideoque Tigrinae appellantur; hoc intortô, et ideo tales Pantherinae vocantur. Sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae oculos imitentur. Et aliquot lineis interiectis, Post ea muraena nigrô transcurrens limite, variisque corticum punctis apprehensus, papaverum modo et in totum atro propior color, maculaeque discolores. Nempe citreae hae mensae erant, quae tanto in pretio apud Romanos, Plinii tempore, fuêre, ut non auri solum argentique, sed et margaritarum aestimationem, aequarent, ut ipse testatur loc. cit. Hae, quo maioribus conspicuae erant maculis, eo cariores; quae appellationibus praedictis origo, namque et Tigris et Panthera machlas habent. Meminit macularum in his mensis, quoque Seneca de Tranquill. l. c. 1. Placet minister incultus, ac rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo opere et nomine artificis et mensa non variet ate macularum conspicua, nec per multas elegantium Dominorum successiones populo nota, sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur, nec accendat invidiâ. Petronius item Satyrico, in descript. bell. civil.———— ———— Ecce Afris eruta terrisCitrea mensa, greges servorum, ostrumque renidensPonitur, ac maculis imitatur vilibus aurum,Quod censum trahat. hoc sterîle, ac male nobile lignumTurba sepulta mero circumvenit.Ubi dum censûs mentionem facit, Sen ecae illud l. 7. de Benefic. c. 9. in memoriam revocat, Video isthic mensas, et aestimatum lignum Senatoris censu, eô pretiosius, quô illud in plures nodos arboris torsit infelicitas. Sed quis ille Senatorius census? Tertullian. et Plin. ille de Pallio l. 5. iste loco cit. HS. undecim, h. e. vigintiquinque milibus aureorum definiunt. Et certe idem Tertullian. ibid. M. Tullium refert quingentis milibus nummûm orbem citri emisse, exclamatque, Heu! quantis facultatibus aestimavêre ligneas maculas? Vide thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 26. Addo, illud tamdiu in Italia obtinuisse, quandiu regio haec istâ arbore carebat: Postquam autem, quod paulo ante Palladii tempora factum est, in Italiam citrus pervenit, ibique plantari coepta est, copia pretium extinxit. Vide Auctorem Anonymum (Adam, fuit Preyelius Pastor Eccl. Reformatae Francofurti primum, dein Bremae) Sinae et Europae c. 35.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.